Evangelium Secundum Joannem*

Caput 4: Versus 7

Venit.In figura Ecclesiae de gentibus, quae prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo saeculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari.GREG.Vel mulier, id est Synagoga, quae venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam.Da mihi.Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiae.Da mihi.Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiae gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat.
(* Traductions européennes)